라틴어 문장 검색

legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent, obtestabanturque patres conscriptos ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 647:1)
Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 648:2)
segnius tamen, quod ad Etruriam attinebat, acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in amicitia fuerant, allatum foret arma Etruscis iunxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 649:1)
his rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de Samnitibus quam collegae triumphus fuerat ita cumulo Etrusci belli aequatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 671:1)
cum adversus Etruscos Umbros Samnites Gallos P. Decio et Q. Fabio ducibus pugnaretur et Romanus exercitus in magno discrimine esset, P. Decius, secutus patris exemplum, devovit se pro exercitu et morte sua victoriam eius pugnae populo R. dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri X Periocha8)
adversus eos et Lucanos et Brittios et Etruscos aliquot proeliis a conpluribus ducibus bene pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XII Periocha5)
cum in praesidium Reginorum legio Campana cum praefecto Decio Vibellio missa esset, occisis Reginis Regium occupavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XII Periocha7)
res praeterea contra Lucanos et Bruttios, Samnites et Etruscos prospere gestas continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha14)
legio Campana quae Regium occupaverat obsessa deditione facta securi percussa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XV Periocha2)
ei intranti rex Hiero classem ornatam armatamque obviam duxit transgressusque ex regia in praetoriam navem, gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam transitum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 532:3)
et rex regiaque classis una profecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 536:2)
a Lilybaeo consul Hierone cum classe regia dimisso relictoque praetore ad tuendam Siciliae oram ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginiensibus tenebatur, traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 538:1)
regio erat in primis Italiae fertilis, Etrusci campi, qui Faesulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 37:1)
ab senatu ita responsum regiis est, virum bonum -egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 450:1)
non cum Samnite aut Etrusco res est, ut quod a nobis ablatum sit in Italia tamen imperium maneat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION