라틴어 문장 검색

sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conducticii.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장29)
Et videntes virtutem regni et impetum exercituum diverterunt se ab eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장47)
reversus esset a Perside et Media, et exercitus, qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장56)
Festinavit et significavit ire dixitque ad regem et duces exercitus et viros: " Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장57)
Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장2)
Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super sedem regni sui.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장4)
Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnum in regno et fidelem regi. Et misit eum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장8)
et residua regna et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt et in potestatem redegerunt;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장11)
et ut auferrent ab eis iugum, quia viderunt quod regnum Graecorum in servitutem premeret Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장18)
Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iudae in omni regno meo, relinquo liberam gratis, et omnes a tributis solvantur etiam pecorum suorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장33)
Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장34)
Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장37)
Et quicumque confugerint in templum, quod est Hierosolymis, et in omnibus finibus eius debentes regalia et quamlibet rem, dimittantur, et universa, quae sunt eis in regno meo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장43)
" Quoniam regressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장52)
et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra eius a nobis, et sedimus in sede regni eius;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION