라틴어 문장 검색

Justarum autem animarum per ordines quosdam digesta erit laetitia (IV Esdr.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:1)
Deinde, quod pro pretio sedulitatis et innocentiae suae, securitate potiantur, nec quibusdam sicut impiorum animae erroribus et perturbationibus implicentur, atque vitiorum suorum memoria torqueantur, et exagitentur quibusdam curarum aestibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:4)
Est enim ordo quietis, quia est et resurrectionis:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:8)
, IX), animarum, quae sunt justorum, quas etiam immortales non dubitavit dicere in quinto ordine;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:21)
Ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant ea quomodo dixisti (IV Esdr. IX).
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:26)
11), ut videant faciem Dei, et lumen illud quod illuminat omnem hominem, abhinc induamus hujusmodi studium, ut appropinquet anima nostra Deo, appropinquet oratio, adhaereat illi nostrum desiderium, non separemur ab eo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:4)
Tunc revelata facie gloriam Domini speculari licebit, quam nunc animae corporis hujus concretis visceribus involutae, et quibusdam carnis hujus maculis et colluvionibus obumbratae sincere videre non possunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:10)
In quo bono est requies pura, lux immortalis, gratia perpetua, haereditas animarum pia, et secura tranquillitas, non morti subjecta, sed erepta de morte, ubi nullae lacrymae, nullus est fletus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:24)
Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:28)
quoniam eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:29)
Idque colligitur ex arithmeticae portionibus, aut animae cogitationibus:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 4:3)
Has duas sectas una anima parturit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:7)
quia oportet eas cum quodam animae partu editae fuerint, dividi ac separari.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:10)
Adjiciens ergo Deus bonum animae dogma Abel, abstulit improbum dogma Cain.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:21)
Defecit, inquit, anima mea in verbum tuum (Ps. CXVIII, 81);
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION