라틴어 문장 검색

ceteri cederent Italia nisi certam ante diem profanos ritus exuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장7)
et ubi nihil contra morem cuperent, nihil per metum vetabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장3)
Pompeius, tertium consul corrigendis moribus delectus et gravior remediis quam delicta erant suarumque legum auctor idem ac subversor, quae armis tuebatur armis amisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장2)
exim continua per viginti annos discordia, non mos, non ius;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장3)
ac tamen initia fastigii Caesaribus erant magisque in oculis vetus mos, et privignis cum vitrico levior necessitudo quam avo adversum nepotem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장4)
pro Corbulone aetas, patrius mos, studia seniorum erant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장6)
adduntur e servitiis gladiaturae destinati quibus more gentico continuum ferri tegimen:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장5)
At Romae non Treviros modo et Aeduos sed quattuor et sexaginta Galliarum civitates descivisse, adsumptos in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos famae, in maius credita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장1)
quid enim primum prohibere et priscum ad morem recidere adgrediar?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장8)
sed praecipuus adstricti moris auctor Vespasianus fuit, antiquo ipse cultu victuque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장9)
nisi forte rebus cunctis inest quidam velut orbis, ut quem ad modum temporum vices ita morum vertantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장11)
sed principio litterarum veneratus deos ut consilia sua rei publicae prosperarent, modica de moribus adulescentis neque in falsum aucta rettulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장7)
Tiberius dilata notione de iure flaminis decretas ob tribuniciam Drusi potestatem caerimonias temperavit, nominatim arguens insolentiam sententiae aureasque litteras contra patrium morem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장2)
At Cornelius Dolabella dum adulationem longius sequitur increpitis C. Silani moribus addidit ne quis vita probrosus et opertus infamia provinciam sortiretur, idque princeps diiudicaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장1)
erat etiam tum in more publica munificentia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION