라틴어 문장 검색

Neque ignoro quosdam dicere quam longissime sanguinem inde, ubi laedit, esse mittendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 13:1)
proximum enim locum primum exhaurit, ex ulterioribus autem eatenus sanguis sequitur, quatenus emittitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 13:5)
Videtur tamen usus ipse docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem esse mittendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 14:1)
Auertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 14:4)
Mittere autem sanguinem cum sit expeditissimum usum habenti, tum ignaro difficillimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 15:1)
interdum etiam, ut sanguis uehementer erumpat, efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 15:5)
Ipsius quoque uenae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque sanguinem emittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 16:1)
Ex qua cum sanguis erumpit, colorem eius habitumque oportet attendere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 16:6)
eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 17:3)
Sed id euenire non potest sub eo medico, qui scit, ex quali corpore sanguis mittendus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 17:5)
quod quamuis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposito expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die auerso medio digito uena ferienda, ut recens coitus eius resoluatur iterumque sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 18:2)
Siue autem primo siue secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere et perlucere coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest sincerum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 19:1)
Vbi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit, si integra est, spiritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 3:1)
in acutis quoque quibusdam, si et leuari corpus debet et ex uena sanguinem mitti uires non patiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 5:1)
Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa uena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiamnum uitium est, huc potius confugiendum est, cum eo tamen, ut sciamus hic ut nullum periculum, ita leuius praesidium esse, nec posse uehementi malo nisi aeque uehemens auxilium succurrere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION