라틴어 문장 검색

At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum imponit, suaque arma viro, remumque tubamque, monte sub aërio, qui nunc "Misenus" ab illo dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:10)
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus, nec spatium evasit totum neque pertulit ictum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 33:14)
MeliboeusFortunate senex, ergo tua rura manebunt, et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus limosoque palus obducat pascua iunco!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS34)
Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.27)
His ego saepe lupum fieri et se condere silvis Moerim, saepe animas imis excire sepulcris, atque satas alio vidi traducere messis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS75)
namque sepulcrum incipit adparere Bianoris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS49)
Continuo has leges aeternaque foedera certis inposuit natura locis, quo tempore primum Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem, unde homines nati, durum genus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:7)
Saepe oleo tardi costas agitator aselli vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens incusum aut atrae massam picis urbe reportat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:8)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
Stabunt et Parii lapides, spirantia signa, Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:16)
quis non Latino sanguine pinguior campus sepulcris inpia proelia testatur auditumque Medis Hesperiae sonitum ruinae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 17)
tu secanda marmora locas sub ipsum funus et sepulcri inmemor struis domos marisque Bais obstrepentis urges submovere litora, parum locuples continente ripa;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 185)
conpesce clamorem ac sepulcri mitte supervacuos honores.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 208)
quodsi dolentem nec Phrygius lapis nec purpurarum sidere clarior delenit usus nec Falerna vitis Achaemeniumque costum, cur invidendis postibus et novo sublime ritu moliar atrium?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 113)
Mercuri, nam te docilis magistro movit Amphion lapides canendo, tuque testudo resonare septem callida nervis, nec loquax olim neque grata, nunc et divitum mensis et amica templis, dic modos, Lyde quibus obstinatas adplicet auris, quae velut latis equa trima campis ludit exsultim metuitque tangi nuptiarum expers et adhuc protervo cruda marito.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 111)

SEARCH

MENU NAVIGATION