라틴어 문장 검색

nam cum in sacrificio Latinarum reuertente eo inter inmodicas ac nouas populi acclamationes quidam e turba statuae eius coronam lauream candida fascia praeligata inposuisset et tribuni plebis Epidius Marullus Caesetiusque Flauus coronae fasciam detrahi hominemque duci in uincula iussissent, dolens seu parum prospere motam regni mentionem siue, ut ferebat, ereptam sibi gloriam recusandi, tribunos grauiter increpitos potestate priuauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 79장 1:2)
Consilia igitur dispersim antea habita et quae saepe bini terniue ceperant, in unum omnes contulerunt, ne populo quidem iam praesenti statu laeto, sed clam palamque detrectante dominationem atque assertores flagitante.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 1:2)
ut quidem uni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicitur iam istam uolucrum fore potestatem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 2:1)
et tamen potestatem semper omnibus fecit, quotiens uellent obsides recipiendi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 2:2)
uouit et magnos ludos Ioui Optimo Maximo, si res p. in meliorem statum uertisset:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 23장 2:1)
in eadem hac potestate multiplici flagrauit inuidia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 3:1)
tribuniciam potestatem perpetuam recepit, in qua semel atque iterum per singula lustra collegam sibi cooptauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 5:1)
'ita mihi saluam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat atque eius rei fructum percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar et moriens ut feram mecum spem, mansura in uestigio suo fundamenta rei p. quae iecero.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 28장 2:2)
' fecitque ipse se compotem uoti nisus omni modo, ne quem noui status paeniteret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 28장 2:3)
ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R. creauit, ita ut potestate transacta in utro uellent ordine manerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 1:1)
interpositoque tempore consul iterum etiam tribuniciam potestatem in quinquennium accepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 3:2)
facta tandem abeundi potestate, relictis Romae uxore et filio confestim Ostiam descendit, ne uerbo quidem cuiquam prosequentium reddito paucosque admodum in digressu exosculatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 2:5)
unum hoc modo neque praeterea quicquam notatum est, in quo exeruisse ius tribuniciae potestatis uisus sit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 3:1)
transacto autem tribuniciae potestatis tempore, confessus tandem, nihil aliud secessu deuitasse se quam aemulationis cum C. Lucioque suspicionem, petit ut sibi securo iam ab hac parte, conroboratis his et secundum locum facile tutantibus, permitteretur reuisere necessitudines, quarum desiderio teneretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 5:1)
equi quoque et armorum solitas exercitationes omisit redegitque se deposito patrio habitu ad pallium et crepidas atque in tali statu biennio fere permansit, contemptior in dies et inuisior, adeo ut imagines eius et statuas Nemausenses subuerterint ac familiari quondam conuiuio mentione eius orta extiterit qui Gaio polliceretur, confestim se, si iuberet, Rhodum nauigaturum caputque exulis - sic enim appellabatur - relaturum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 13장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION