라틴어 문장 검색

Imbecillum latus, os confusum, haesitans lingua, tardissima inventio, memoria nulla, nihil denique praeter ingenium insanum, et tamen eo impudentia ipsoque illo furore pervenit, ut orator habeatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 4:2)
Sed utinam ut sacerdotium idem, ut consulatum multo etiam iuvenior quam ille sum consecutus, ita senex saltem ingenium eius aliqua ex parte assequi possim!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 5:1)
Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea tamen condicione ne cui fidem meam obstringam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:2)
Proinde si quis fuerit repertus, qui ingenio suo fidat, eat illuc ea lege ut hinc nihil aliud certum quam fiduciam suam ferat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 11:1)
Difficile est ut mihi de absente credas - quamquam credere soles omnia -, tantum in illo industriae probitatis eruditionis ingenii studii memoriae denique esse, quantum expertus invenies.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 7:1)
Accidit hoc primum imbecillitate ingenii mei, deinde inopia ac potius, ut Lucretius ait, egestate patrii sermonis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 1:3)
Est opus pulchrum validum acre sublime, varium elegans purum figuratum, spatiosum etiam et cum magna tua laude diffusum, in quo tu ingenii simul dolorisque velis latissime vectus es;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 20 2:1)
Nam dolori sublimitatem et magnificentiam ingenium, ingenio vim et amaritudinem dolor addidit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 20 3:1)
Incidit sermo de Catullo Messalino, qui luminibus orbatus ingenio saevo mala caecitatis addiderat:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 5:1)
Tantum licentiae pravis ingeniis adicit illa fiducia:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 4:1)
Interim ama iuvenem et temporibus nostris gratulare pro ingenio tali, quod ille moribus adornat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:3)
excelsa depressis, exilia plenis, severis iucunda mutabat, omnia ingenio pari.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 2:4)
Non feret magnum et liberum ingenium cum contumelia damnum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 8:4)
Mira utrique probitas, constantia salva, decorus habitus, os Latinum, vox virilis, tenax memoria, magnum ingenium, iudicium aequale;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 2:1)
Sum ex iis qui mirer antiquos, non tamen - ut quidam - temporum nostrorum ingenia despicio.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION