라틴어 문장 검색

sunt et illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos neque diu moraturos neque extra causam dicturos existiment.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 43:1)
Non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque est aliquid narrationi superesse quam deesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 133:1)
quid superest, nisi ut te puniri oporteat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 244:6)
nam et exhausti laboris nosse mensuram voluptati est, et hortatur ad reliqua fortius exsequenda scire quantum supersit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 273:1)
obtinendum etiam, ne quid in ea desit, ne quid supersit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 277:1)
superest autem sic fere, cum aut in species partimur, quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subiicitur species, ut dicam de virtute, iustitia, continentia, cum iustitia atque continentia virtutis sint species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 277:2)
nam, ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim quaerendum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 114:5)
rationale, nihil supererit ad demonstrandum id quod velis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 150:8)
deinde remotis prioribus supererit alienus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 161:2)
proprium deinde materiae, ius publici crediti transire ad victorem non potuisse, quia, quod populus crediderit, omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus superfuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem non omnes in Alexandri manu fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 211:1)
sed hoc exercitatione multa consequendum, ut, quemadmodum illorum artificum, etiamsi alio spectant, manus tamen ipsa ad graves, acutos, medios nervorum sonos fertur, sic oratoris cognitionem nihil moretur haec varietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic rationem sponte quadam sequantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 219:1)
quae neque neque transferri possunt, utique neganda, nec solum si finitio potest esse pro nobis, sed etiam si nuda infitiatio superest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 295:4)
At si extra causam sit adductum et tantum coniunctum, malim quidem dicere, nihil id ad quaestionem nec esse in iis morandum et minus esse quam adversarius dicat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 298:1)
peregisse mihi videor sacra tradentium artes, sed consilio locus superest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 376:1)
nam, si morabimur, non iam enumeratio sed quasi altera fiet oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION