라틴어 문장 검색

Aestuat Alpheus, ripae Spercheides ardent, quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum, et quae Maeonias celebrabant carmine ripas flumineae volucres, medio caluere Caystro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:10)
maxime autem id sic licet considerare, quod, qua mons Appenninus regiones Italiae Etruriaeque circa cingit, prope in omnibus locis non desunt fossicia harenaria, trans Appenninum vero, quae pars est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur, item Achaia, Asia, omnino trans mare, nec nominantur quidem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장16)
Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:3)
postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 49:1)
"sed grates ago servitusque tanti est, quod sub te duce, te iubente cessi, quod tu maximus arbiter meaeque victor perpetuus legere ripae, et nunc limite me colis beato nec sordere sinis malumque late deterges sterilis soli pudorem, ne me pulvereum gravemque caelo Tyrrheni sinus obluat profundi, qualis Cinyphius tacente ripa Poenos Bagrada serpit inter agros, sed talis ferar, ut nitente cursu tranquillum mare proximumque possim puro gurgite provocare Lirim."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana21)
quidam congregatis ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 279:2)
Galli occursant in ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui quatientes scuta super capita vibrantesque dextris tela, quamquam ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum, militum, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 275:1)
Qui dum die quadam in praesidio in montanis locato, juxta aras Turcorum custodiam ageret trans fluvium Farfar, eo scilicet in loco, quo longe ab urbe fere semi milliare profluit, Turcos, sicuti erant soliti, vada transeuntes fortiter incurrit, atque cum eis praelio commisso, tandem praevalens, quatuor ex Turcis gladio occidit, caeteros trans flumen in fugam convertit usque ad locum, quo armenta illorum herbis pascebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 90:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION