라틴어 문장 검색

postero die et ipse trans fluvium quingentos ferme passus ab hoste posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 27:1)
tumulus est in unum ossibus quae passim strata erant coacervatis factus, qui nullam gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 97:1)
et quia Lamia cum posita in tumulo est, tum regionem maxime Oetae spectat, oppido quam breve intervallum videtur, et omnia in conspectu sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 304:2)
agendi de pace tumulum quendam adversus Elaeam castris cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 209:1)
euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentes viae discurrentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 19:1)
Macedones parum loco freti ab Aethopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 26:1)
Ambracia tumulo aspere subiecta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 41:2)
urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem spectat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 42:1)
praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 43:2)
ex Pamphylia rediens ad fluvium Taurum primo die, postero ad Xylinen quam vocant Comen posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 176:1)
Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur ad Bithyniam Tymbri fluvio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 230:1)
equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 255:1)
Galli ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte quae in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se rati veluti castello iter impedituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 257:1)
Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 271:1)
consul, postquam ad tumulos ab levi armatura captos prima signa legionum pervenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 276:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION