라틴어 문장 검색

consule barbati deliramenta Platonis, consule et hircosus Cynicus quos somniat et quos texit Aristoteles torta vertigine nervos, hos omnes quamvis anceps labyrinthus et error circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se dignetur praestare deus morientibus aequum, cum ventum tamen ad normam rationis et artis, turbidulos sensus et litigiosa fragosis argumenta modis concludunt numen in unum, cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda volvatur, serventque suos vaga sidera cursus, non recipit natura hominis, modo quadrupes ille non sit, et erecto spectet caelestia vultu, non recipit neget ut regimen pollere supremum, istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex, semifer et Scottus sentit, cane milite peior, sed nos qui Dominum libris et corpore iam bis vidimus, ante fide, mox carne et sanguine 1 coram, quique voluminibus vatum cruce teste probatis rimantes digitos costarum in vulnera cruda mersimus, et manuum visu dubitante lacunas scrutati aeternum regem cognovimus Iesum, abiurare Deo titulum nomenque paternum credimus esse nefas, qui regem protulit ex se, non regem populi Parthorum aut Romulidarum, sed regem summae et mediae rationis et imae, atque ideo rerum dominum et super omnia regem, carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 371)
exibis vagus huc illuc fluitantibus errat Iudaeus, postquam patria de sede revulsus supplicium pro caede luit, Christique negati sanguine respersus commissa piacula solvit, en quo priscorum virtus defluxit avorum!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3170)
agnus enim vice mirifica ecce leonibus imperitat, exagitansque truces aquilas per vaga nubila perque Notos sidere lapsa columba fugat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum46)
currus tunc et equos telaque naufraga ipsos et proceres et vaga corpora nigrorum videas nare satellitum, arcis iustitium triste tyrannicae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae23)
greges et ipsos claudit armentalium sollers virorum cura, ne vagum pecus contingat ore rorulenta gramina, potum strepentis neve fontis hauriat;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium46)
inerepas ventum furentem quod procellis tristibus vertat aequor fundo ab imo, vexet et vagam ratem:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae18)
non, si cariosa vetustas dissolvent ossa favillis, fueritque cinisculus arens minimi mensura pugilli, nec, si vaga flamina et aurae vacuum per inane volantes tulerint cum pulvere nervos, hominem periisse licebit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti39)
erumpit subito triste periculum, nam dum praecalidos igniculos sibi solvendis adolent et senio et gelu, dum virgas steriles atque superfluas flammis de fidei palmite concremant, ut concreta vagis vinea crinibus silvosi inluviem poneret idoli, palpavit nimius perniciem tepor.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권16)
inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis, nil egit prohibendo vagas ne pristinus error crederet esse deum nigrante sub aere formas, aut elementorum naturam, quae Patris ars est omnigeni, summa pro maiestate sacraret, vir solus cui cura fuit ne publica morum plaga cicatricem summa leviter cute clausam duceret, et latebram tabentis vulneris alte inpressam penitusque putri de pure peresam iuncta superficies medico fallente foveret, sed studuit quo pars hominis generosior intus viveret atque animam letali peste piatam nosset ab interno tutam servare veneno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권23)
et, si Rhea sacram lascivi Martis amore lusa pudicitiam fluviali amisit in ulva, crediderim generosae aliquem stirpis, sed eundem moribus infamem, conpressa virgine per vim se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus obicere auderet turpi miseraeque puellae, haec Italos induxit avos vel fama vel error, Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo, utque Palatinis Capitolia condita saxis signarent titulo proavi Iovis atque Pelasgae Palladis et Libyca Iunonem ex arce vocarent, cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum accirent proceres Erycino e vertice signum, utque deum mater Phrygia veheretur ad Ida, Bacchica de viridi peterentur ut orgia Naxo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권68)
cui tramite certo condicio inposita est vigilem tolerare laborem visibus obiectum mortalibus, orbe rotundo praecipitem teretique globo per inane volantem et, quod nemo negat, mundo caeloque minorem, area maior enim quam qui percurrit in illa, et longe campi spatium diffusius in quo emicat ac volucri fervens rota volvitur axe.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권98)
libertas laxior ipsi concessa est homini, formam cui flectere vitae atque voluntatis licitum est, seu tramite dextro scandere seu laevo malit decurrere campo, sumere seu requiem seu continuare laborem, seu parere Deo sive in contraria verti.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권104)
"nec tibi terra deus, caeli nec sit deus astrum, nec deus oceanus, nec vis quae subter operta est infernis triste ob meritum damnata tenebris, sed nec virtutes hominum deus aut animarum spirituumve vagae tenui sub imagine formae, absit ut umbra deus tibi sit geniusve locusve, aut deus aërias volitans phantasma per auras, sint haec barbaricis gentilia numina pagis, quos penes omne sacrum est, quidquid formido tremendum suaserit;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권142)
an voluit servare suos luctataque multum religio infestas temptavit pellere turmas Romanis obnixa globis, sed fortior illam virtus luctifico camporum in pulvere fregit?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2180)
cur Cremerae in campis cornice vel oscine parra nemo deum monuit perituros Marte sinistro tercentum Fabios vix stirpe superstite in uno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2201)

SEARCH

MENU NAVIGATION