라틴어 문장 검색

foedus autem dictum vel a fetialibus, id est sacerdotibus per quos fiunt foedera, vel a porca foede, hoc est lapidibus occisa, ut ipse et caesa iungebant foedera porca.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 622)
de Hannibale Poeno et Aetolo Thoante et Mnasilocho Acarnane et Chalcidensibus Eubulida et Philone dedendis in hoc quoque foedere adscriptum est et ut, si quid postea addi demi mutarive placuisset, ut id salvo foedere fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 467:1)
Igitur in causam belli Saguntos electa est, vetus Hispaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem sed triste monimentum, quam in libertatem communi foedere exceptam Annibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et ipsorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 3:1)
Philopoemen praetor, iam inde ab initio exulum causae amicus, et auctor semper Achaeis minuendi opes et auctoritatem Lacedaemoniorum, concilium querentibus dedit, decretumque referente eo factum est, cum in fidem Achaeorum tutelamque T. Quinctius et Romani Laconicae orae castella et vicos tradidissent et, cum abstinere iis ex foedere Lacedaemonii deberent, Las vicus oppugnatus esset, caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque essent, nisi dederentur Achaeis, violatum videri foedus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 376:1)
fetiales cum in Africam ad foedus feriundum ire iuberentur, ipsis postulantibus senatus consultum in haec verba factum est, ut privos lapides silices privasque verbenas secum ferrent, ut, ubi praetor Romanus iis imperaret ut foedus ferirent, illi praetorem sagmina poscerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 584:1)
nam si est in foedere ita scriptum ut ne si bellum quidem quis inferat, tueri me regnumque meum liceat, mihi fatendum est quod me armis adversus Abrupolim, socium populi Romani, defenderim, foedus violatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 437:1)
multa iovem et laesi testatus foederis aras 'multa' pro 'multum'. licet haberet iustam causam iracundiae, quod et fugiebat Turnus, et ipse adpetebatur insidiis, non tamen ante prorupit in bellum, quam Iovis fidem et laesa foedera testaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4961)
per vos mala foederum currunt, per vos regni utriusque pacta condicionesque portantur, agite, quatenus haec sit amicitiae 1 concordia 2 principalis, 3 ut episcopali ordinatione permissa populos Galliarum, quos limes Gothicae sortis incluserit, teneamus ex fide, etsi non tenemus ex foedere, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION