라틴어 문장 검색

Huc accedit uti mellis lactisque liquores iucundo sensu linguae tractentur in ore;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:1)
nam tibi vehementer nova res molitur ad auris accedere et nova se species ostendere rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:14)
Huc accedit ut in summa res nulla sit una, unica quae gignatur et unica solaque crescat, quin aliquoius siet saecli permultaque eodem sint genere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:8)
sed plura accedere debent, donec alescendi summum tetigere cacumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:7)
Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum suscipere inmanis morbos durumque dolorem, sic animum curas acris luctumque metumque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:7)
iuvat integros accedere fontis atque haurire, iuvatque novos decerpere flores insignemque meo capiti petere inde coronam, unde prius nulli velarint tempora musae;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 1:2)
nec pietas ullast velatum saepe videri vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras nec procumbere humi prostratum et pandere palmas ante deum delubra nec aras sanguine multo spargere quadrupedum nec votis nectere vota, sed mage pacata posse omnia mente tueri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:3)
Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:1)
huc accedit item, quare queat id magis esse, haec quoque res adiumento motuque iuvatur, quod, simul a fronte est anelli rarior aeër factus inanitusque locus magis ac vacuatus, continuo fit uti qui post est cumque locatus aeër a tergo quasi provehat atque propellat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:9)
Aliqua est illic acuta aliqua gravis aliqua media, accedunt viris feminae, interponitur fistula:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 9:3)
Quae quidem ego cum audirem, ad eorum mihi vitam qui beati a sapientibus dicerentur accedere videbar:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 13:1)
At hic non a primo in ultimum mensis diem ad incrementum continuum numerus accedit, sed post Kalendas dirigitur in Nonas:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 2:1)
Quod et Homerus vester Mantuanus intellegens, illud stare dici ad quod acceditur, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 43:1)
Aut Mucio, inquit, nescio quid incommodi accessit, aut nescio cui aliquid boni.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 8:3)
Demosthenes, inquit, excitatus ad Laidis famam, cuius formam tunc Graecia mirabatur, accessit, ut et ipse famoso amore potiretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION