라틴어 문장 검색

Ille advocatum quem ex comitatu suo elegerat sine mora dedit, commendavitque ei litigatorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:2)
Varro de moribus morem dicit esse in iudicio animi, quem sequi debeat consuetudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 9:1)
Et haec quidem iudicio legentium relinquenda sunt, ut ipsi aestiment quid debeant de utriusque collatione sentire.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 1:1)
Haec autem ratio fuit non aequandi omnia quae ab auctore transcripsit, quod in omni operis sui parte alicuius Homerici loci imitationem volebat inserere, nec tamen humanis viribus illam divinitatem ubique poterat aequare, ut in illo loco quem volo omnium nostrum iudicio in commune pensari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 33:1)
Nullam commemorationem de iudicio Paridis Homerus admittit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 10:1)
Denique et iudicio transferendi et modo imitandi consecutus est ut quod apud illum legerimus alienum aut illius esse malimus aut melius hic quam ubi natum est sonare miremur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 6:1)
Accius in Armorum iudicio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 56:2)
Accius in Armorum iudicio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 58:2)
et in medium profero quibus ad hoc aestimandum trahor, ut vestrum sit de mea aestimatione iudicium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 1:4)
19. Et si in die comitatus assise predicte capi non possint, tot milites et libere tenentes remaneant de illis qui interfuerint comitatui die illo, per quos possint judicia sufficenter fieri, secundum quod negocium fuerit majus vel minus.
(Magna Carta 21:1)
39. Nullus liber homo capiatur, vel imprisonetur, aut disseisiatur, aut utlagetur, aut exuletur, aut aliquo modo destruatur, nec super eum ibimus, nec super eum mittemus, nisi per legale judicium parium suorum vel per legem terre.
(Magna Carta 41:1)
52. Si quis fuerit disseisitus vel elongatus per nos sine legali judicio parium suorum, de terris, castellis, libertatibus, vel jure suo, statim ea ei restituemus;
(Magna Carta 54:1)
et si contencio super hoc orta fuerit, tunc inde fiat per judicium viginti quinque baronum, de quibus fit mencio inferius in securitate pacis.
(Magna Carta 54:2)
De omnibus autem illis de quibus aliquis disseisitus fuerit vel elongatus sine legali judicio parium suorum, per Henricum regem patrem nostrum vel per Ricardum regem fratrem nostrum, que in manu nostra habemus, vel que alii tenent, que nos oporteat warantizare, respectum habebimus usque ad communem terminum crucesignatorum;
(Magna Carta 54:3)
Et si interesse non poterit, nichilominus procedat negocium sine eo, ita quod, si aliquis vel aliqui de predictis viginti quinque baronibus fuerint in simili querela, amoveantur quantum ad hoc judicium, et alii loco eorum per residuos de eisdem viginti quinque, tantum ad hoc faciendum electi et jurati substituantur.
(Magna Carta 57:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION