라틴어 문장 검색

Illa dato subvecta per aera curru devenit in Scythiam rigidique cacumine montis (Caucason appellant) serpentum colla levavit quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro unguibus et raras vellentem dentibus herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 83:2)
Perque aera vento ad iussam delata domum est et protinus intrat sacrilegi thalamos altoque sopore solutum (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 84:2)
Nec mora, quod pontus, quod terra, quod educat aer, poscit et adpositis queritur ieiunia mensis inque epulis epulas quaerit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:4)
Hanc dominus spectans o qui pendentia parvo aera cibo celas, moderator harundinis, inquit sic mare compositum, sic sit tibi piscis in unda credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 86:8)
lacrimae misero de corpore factis inrorant foliis, et, dum licet oraque praestant vocis iter, tales effundit in aera questus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 33:7)
Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores, linguaque vix tales icto dedit aere voces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 48:6)
Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:7)
et, amici numinis omen, flamma ter accensa est apicemque per aera duxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 33:4)
Illa quidem monuit iunctisque per aera cygnis carpit iter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 66:1)
alterius telum lapis est, qui missus in ipso aere concentu victus vocisque lyraeque est ac veluti supplex pro tam furialibus ausis ante pedes iacuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 3:4)
Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus angustum citra pontum Nepheleidos Helles Laomedonteis Latoius adstitit arvis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 26:1)
cum qua pars magna virorum, gurgite pressa gravi neque in aera reddita, fato functa suo est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:2)
volabat percutiensque levem modo natis aera pennis stringebat summas ales miserabilis undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:15)
Tota est ex aere sonanti, tota fremit vocesque refert iteratque quod audit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:4)
Sed enim postquam super ora caputque crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras, deficit interdum, modo se super aera frustra tollere conatur iactasque evolvere silvas, interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce, ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 53:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION