라틴어 문장 검색

Lata est etiam lex alia quae hoc revera agebat, ut argentum regni in monetariam regis adduceretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 30:3)
30. Quod vero ad turbulentas hominum coitiones et illicta famulitia, vix fuit parlamentum tempore huius regis absque statuto aliquo contra eas lato, rege semper excubias quasdam agente contra magnatum potentiam et populares coetus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 32:1)
Ambo reges separatim miserunt, atque interea conviviis et triumphis tempus protrahebant, rege hoc agente ut comes in eius potestate esset antequam Philippus discederet, rege etiam Castiliae in hoc conveniente ut res manifestius a se extorta putaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:30)
Quantum autem ad pusillas illas invidias et aemulationes (quae inter principes haud parvo rerum suarum detrimento intercedere solent) nihil tale in eo cernere erat, sed suas res sedulo et solide agebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:3)
Sicut autem in ministris deligendis summo iudicio agebat, ita et in iis quos delegerat protegendis haud minore utebatur constantia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:10)
Cum voluptatibus sic agere solebat ut reges magni cum mensis bellariorum, paulisper eas inspicientes et statim terga vertentes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 11:3)
At versatur porculdubio casus (ut loquimur) et quiddam quasi fortuitum non minus in iis quae cogitant homines quam in iis quae agunt aut loquuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:12)
Superest petitio, Majestate tua non indigna, et maxime omnium faciens ad id quod agitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:16)
Aut enim hoc quod agitur nihil est, aut tantum, ut merito ipso contentum esse debeat nec fructum extra quaerere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:26)
Neque vero damnari potest ars, quum ipsa disceptet et judicet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:44)
Itaque id agitur, ut ignorantia etiam ab ignominia liberetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:45)
de re autem quae agitur petimus, ut homines eam non opinionem sed opus esse cogitent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:3)
At nos demonstrationem per syllogismum rejicimus, quod confusius agat, et naturam emittat e manibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:5)
Neque enim agitur solum foelicitas contemplativa, sed vere res humanae et fortunae, atque omnis operum potentia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:4)
Verum quum per nos illud agatur, ut alia omnino via intellectui aperiatur illis intentata et incognita, commutata jam ratio est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION