라틴어 문장 검색

quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit vita, et (ne terrenis immorer) solem lunamque, praecipua siderum, aliquando et nocere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 254:7)
quin ipsa vitae praecepta, etiamsi natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes valent, quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 258:1)
nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario movebit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 295:2)
tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in diversum trahant, (quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt) respondebo propositis, atque ita quidem, ut appareat, haec adversus eos quoque frustra excogitata, qui malis moribus nomen oratoris indulgent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 300:1)
sed aliquando exigit communis utilitas, ut etiam falsa defendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 304:2)
oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat, qui nesciant, et ipse dicat aliquando, quod nesciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 304:5)
nam et potest aliquando ipsa res per se inspectione esse contenta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 315:3)
at prooemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta, sic ut nihil sit in iis requirendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 332:1)
quidam putant etiam eas thesis posse aliquando nominari, quae personis causisque contineantur, aliter tantummodo positas:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 75:1)
mea tamen sententia varium id est, et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 98:1)
causam, cui plurimae subiacent lites, quotiens factum non negatur, sed quia iusta ratione sit factum, defenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 110:1)
quin et contrariae leges et ratiocinativus status, id est syllogismos, et plerumque scripti et voluntatis aequo nitantur (nisi quod hic tertius aliquando coniecturam accipit, quid senserit legis constitutor);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 126:1)
ita circa species easdem lis omnis versabitur translatis tantum aliquando partibus, ut in causis, quibus de praemio agitur, recte factum petitor probat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 168:2)
etiam credo aliquando dubitari, quo statu sit utendum, cum adversus unam intentionem plura opponuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 175:1)
quotiens autem aliud alii petitori opponitur, dissimiles esse status necesse est, ut in illa controversia:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 178:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION