라틴어 문장 검색

par numerus peditum equitumque novorum et P. Manlio in citeriorem Hispaniam decretus et legio eadem quae fuerat sub Q. Minucio praetore data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 527:1)
cum diu disceptatum esset, utrum satis iam causae videretur, cur decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemonium attineret, faceret, quod e re publica censeret esse, permiserunt, eam rem esse rati, quae maturata dilatave non ita magni momenti ad summam rem publicam esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 542:1)
nam si, quae temporis causa aut decrevit senatus aut populus iussit, in perpetuum servari oportet, cur pecunias reddimus privatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 86:1)
causa triumphi negandi senatui fuit quod alieno auspicio et in aliena provincia pugnasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 130:1)
nocte media, cum auspicio operam dedisset, profectus, ut locum quem vellet priusquam hostes sentirent caperet, praeter castra hostium circumducit et prima luce acie instructa sub ipsum vallum tres cohortes mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 163:1)
tertiam, si utique bellum placeat, diem locumque constituant ubi secum armis decernant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 220:1)
eo minus decerni quicquam potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 221:2)
ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 243:1)
alteri Macedoniam decernendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 500:2)
postquam Romam ventum est, senatus extra urbem Quinctio ad res gestas edisserendas datus est triumphusque meritus ab lubentibus decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 588:1)
ob eas res tumultum esse decrevit senatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 633:2)
tum Menippus deprecari et Quinctium et patres institit, ne festinarent decernere, quo decreto turbaturi orbem terrarum essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 668:1)
digitio atque eas ipsas plenas pavoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent, ad quam militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 17:2)
Ligures multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa rerum decernere, et abundantes militum numero passim multas manus per extrema finium ad praedandum mittebant, et, cum coacta vis magna pecorum praedaeque esset, paratum erat praesidium, per quod in castella eorum vicosque ageretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 29:1)
de ea re nihil temere decerni placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION