라틴어 문장 검색

Beatum, cui etiam in senectute contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi possit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 79:8)
itaque omnis honos, omnis admiratio, omne studium ad virtutem et ad eas actiones, quae virtuti sunt consentaneae, refertur, eaque omnia, quae aut ita in animis sunt aut ita geruntur, uno nomine honesta dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 81:3)
Hoc autem loco tantum explicemus haec honesta, quae dico, praeterquam quod nosmet ipsos diligamus, praeterea suapte natura per se esse expetenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 83:1)
atque ea in optima quaque indole maxime apparent, in qua haec honesta, quae intellegimus, a natura tamquam adumbrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 83:11)
Quibus rebus expositis breviter - nec enim sum copiam, quam potui, quia dubitatio in re nulla erat, persecutus - sed his rebus concluditur profecto et virtutes omnes et honestum illud, quod ex iis oritur et in iis haeret, per se esse expetendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 87:1)
in omni autem honesto, de quo loquimur, nihil est tam illustre nec quod latius pateat quam coniunctio inter homines hominum et quasi quaedam societas et communicatio utilitatum et ipsa caritas generis humani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 88:1)
quibus rebus vita consentiens virtutibusque respondens recta et honesta et constans et naturae congruens existimari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 89:4)
iam non dubitabis, quin earum compotes homines magno animo erectoque viventes semper sint beati, qui omnis motus fortunae mutationesque rerum et temporum levis et inbecillos fore intellegant, si in virtutis certamen venerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 95:1)
illud mihi a te nimium festinanter dictum videtur, sapientis omnis esse semper beatos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 103:1)
quod nisi ita efficitur, quae Theophrastus de fortuna, de dolore, de cruciatu corporis dixit, cum quibus coniungi vitam beatam nullo modo posse putavit, vereor, ne vera sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 103:3)
nam illud vehementer repugnat, eundem beatum esse et multis malis oppressum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 103:4)
an, si id probas, fieri ita posse negas, ut ii, qui virtutis compotes sint, etiam malis quibusdam affecti beati sint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 103:7)
Atqui, inquit, si Stoicis concedis ut virtus sola, si adsit, vitam efficiat beatam, concedis etiam Peripateticis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 104:1)
quare si potest esse beatus is, qui est in asperis reiciendisque rebus, potest is quoque esse, qui est in parvis malis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 104:3)
Quia, nisi quod honestum est, nullum est aliud bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 106:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION