라틴어 문장 검색

provoco, inquit ad populum Volero, quoniam tribuni civem Romanum in conspectu suo virgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a vobis trucidari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 608:3)
productus in aciem turpi fuga petit castra, nec ante restitit quam signa inferentem Volscum munimentis vidit foedamque extremi agminis caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 649:3)
Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi cum caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 692:1)
primum aequo campo signis conlatis pugnatum ingenti caede utrimque, plurimo sanguine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 694:2)
quorum id perfidia et periurio fiat deos nunc testes esse, mox fore ultores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 14:1)
qui caede legati et consulis volnere accensi nulla deinde vi sustineri potuere, ut compulsi in castra Romani rursus obsiderentur nec spe nec viribus pares;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 55:1)
minor caedis, fuga effusior Aequorum in agro fuit Romano, in quos palatos praedam Postumius aliquot locis, quibus opportuna imposuerat praesidia, impetum dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 57:1)
tum consularis exercitus egregie consulis volnus, legati et cohortium ultus est caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 58:1)
ceteram multitudinem praedam agentem, quae inciderit in Quinctium, nequaquam pari defunctam esse caede:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 60:3)
ubi etsi adiectum aliquid numero sit, magna certe caedes fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 92:3)
pericula a conventu alienigenarum praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus caedesque inde fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 115:2)
confestim in arce facta caedes eorum qui coniurare et simul capere arma noluerant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 171:1)
multi exsulum caede sua foedavere templa, multi vivi capti, Herdonius interfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 205:1)
magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit, sed praeda maior, quia vix arma secum efferre hostis potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 247:1)
decem regum species erat multiplicatusque terror non infimis solum sed primoribus patrum, ratis caedis causam ac principium quaeri, ut si quis memorem libertatis vocem aut in senatu aut in populo misisset statim virgae securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 384:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION