라틴어 문장 검색

Nihil tam ciuile, tam utile, quam breuem potestatem esse quae magna est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.23)
Bello ciuili quaedam uirum secuta est, cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.2)
Optima ciuilis belli defensio obliuio est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.28)
invidia factum ac sermo popularis premet?
(세네카, Hercules Furens 5:12)
illic sepultum est impie gestum diu civile bellum, condidit tandem suos iam fessus enses victor hebetatos feris vulneribus, et continuit imperium metus.
(세네카, 옥타비아 8:15)
O lenta nimium militis nostri manus et ira patiens post nefas tantum mea, quod non cruor civilis accensas faces extinguit in nos, caede nec populi madet funerea Roma quae viros tales tulit.
(세네카, 옥타비아 12:19)
Dum nos profundae claustra laxamus Stygis, populare Bacchi laudibus carmen sonet.
(세네카, 오이디푸스 6:13)
hac transierit civile nefas!
(세네카, 오이디푸스 9:9)
conatur aliquid cupio, non satis est adhuc civile bellum:
(세네카, Phoenissae 361:1)
Bellissimam tamen rem DELLIVS dixit, quem Messala Coruinus desultorem bellorum ciuilium uocat, quia ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi pactus est, si Dolabellam occidisset:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 7:2)
M. Cato solus maximum uiuendi moriendique exemplum mori maluit quam rogare - nec erat Antonium rogaturus - et illas usque ad ultimum diem puras a ciuili sanguine manus in pectus sacerrimum armauit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 2:1)
Ciuilis sanguinis Syllana sitis in ciuitatem redit, et ad triumuiralem hastam pro uectigalibus ciuium manorum mortes locantur;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 3:2)
uidebis illum non hominis sed belli ciuilis uultum;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 3:7)
Vidimus furentia toto orbe ciuilia arma, et post Italicas Pharsaliasque acies Romanum sanguinem hausit Aegyptus.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 6:4)
Hortarer te, Cicero, ut uitam magni aestimares, si libertas suum haberet in ciuitate locum, si suum in libertate eloquentia, si non ciuili ense ceruicibus luerentur;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION