라틴어 문장 검색

a sinistris illos relinquentes, a dextris viam arripiunt, quae ducit ad civitatem Stanconam, in ea aliquandiu moram habituri, et de eventu Longobardorum audituri aliquid.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 54:5)
Ad haec, cum nondum civitati appropinquassent, Solymanus et Donimanus cum copiis et armis Turcorum, a recenti caede Longobardorum vix diebus octo peractis, reversi, et comitis de Navers subsecutione comperta, festinato per notas semitas collium et vallium accelerantes illic occurrerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 56:1)
Nihil autem in hac praesidii oppugnatione proficientes, castra hinc amoventes, ad civitatem Reclei applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:5)
Sed tantum ab hac civitatem vacuam habitatoribus et dirutam prospexerunt, aquam in ea esse existimantes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:9)
Comitem quidem jam victum, ac de bello fugientem, usque ad civitatem Germanicoplam insecuti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:4)
Comes igitur de Navers, qui vix periculum mortis evaserat, adhuc aliquid de opibus et stipendiis suis, a manibus Turcorum fugiendo, retinuerat, et vix ad civitatem Germanicoplam declinaverat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:1)
Is duodecim Turcopolos milites imperatoris Graeciae, inibi ad tuenda moenia constitutos, multa prece et plurima mercede collata, ductores viae acquisivit ejus, quae ducit ad castellum S. Andreae ex hac parte civitatis Antiochiae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:2)
Sed eis pons, qui ducit in civitatem, a duce praeoccupatus et interdictus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 68:3)
In hac civitate idem princeps Willhelmus, Welfo dux, et Ida comitissa quinque hebdomadarum curriculo commorantes, domino Alexio imperatori innotuerunt cum omni voto, quod devoverant in Jerusalem;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 72:3)
Post haec messis tempore imminente, brachium maris S. Georgii ex jussione et suasione imperatoris navigio superantes, in terram civitatis Nicomediae descenderunt et iter suum continuantes per amoena loca, quibus haec abundat regio, tentoria locaverunt duobus ibi diebus moram facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 74:1)
Abhinc civitatem Reclei, ubi fluvius torrens, diu et longo desiderio optatus, cunctis sufficeret, descenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:3)
Tankradus vero satisfaciens precibus confratrum peregrinorum, hac apposita conditione, a carcere eductum restituit, ne quidquam terrae hac ex parte civitatis Acrae invaderet, et id sacramento obligatus observaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:4)
Post haec recepto eodem principe Reymundo, unanimiter salutato Tankrado, ab Antiochia regressi sunt usque ad civitatem Tortosam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:5)
quia transire regiones et civitates gentilium absque tamnominati et potentis novi regis conductu dubitabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 88:2)
In qua septem [0625A] dies commorantes, et Sabbato sancti Paschae ignem de coelo operientes, sanctam civitatem in orationibus et eleemosynis perlustraverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 88:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION