라틴어 문장 검색

id adeo manifestum erit, si cogitaverimus, unde et quo usque iam provecta sit orandi facultas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 266:1)
quod tamen ut primum cogitandum, ita non utique primum dicendum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 95:3)
an eodem modo cogitavit aut eandem personam induit Cicero, cum scriberet Cn.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 267:2)
verum ex his quas constitui partibus non, ut quidque primum dicendum, ita primum cogitandum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 294:1)
illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in causis, quae demonstravimus, posse reperiri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 216:1)
ridiculum est ergo in exercitationibus, quae foro praeparant, prius cogitare quid responderi quam quid ex diverso dici possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 332:1)
nisi vero inter otia animorum et spes inanes et velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines prosequuntur, ut peregrinari, navigare, proeliari, populos alloqui, divitiarum, quas non habemus, usum videamur disponere, nec cogitare sed facere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 103:4)
quodsi in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui ilia cogitare debemus ut moveri periclitantium vice possimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 107:2)
Non enim cogitandum, sed dicendum statim est et prope sub conatu adversarii manus exigenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 229:2)
cum haec conspectu quodammodo collocaveram, non minus pro adversa parte quam promea cogitabam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 10:3)
cogitabam, quid primum petitor diceret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 11:2)
In quo genere agenti est dispiciendum, quid quoque loco diluat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 15:7)
ubi vero multa contra unam propositionem dicimus, cogitandum est primum quidquid dici potest, tum ex his quo quidque loco dici expediat aestimandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 22:4)
itaque propositione visa, quod est facillimum, cogitemus, si fieri potest, quid naturale sit primum responderi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 31:6)
at qui naturam sequetur illa cogitabit profecto, primo hoc dicturum rusticunm:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION