라틴어 문장 검색

Unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter ac paratum tela fortunae adverso pectore excipere, non latitantem nec tergiversantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 22:1)
Quare inpigri atque alacres excipiamus imperia nec deseramus hunc operis pulcherrimi cursum, cui quidquid patiemur, intextum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 10:1)
Aliqui tamen et cum pugillaribus veniunt, non ut res excipiant, sed ut verba, quae tam sine profectu alieno dicant quam sine suo audiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:4)
Adficiuntur illis et sunt quales iubentur, si illa animo forma permaneat, si non impetum insignem protinus populus, honesti dissuasor, excipiat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:8)
Quotiens magna gratulatione excepta res gradum sibi struxit in praeceps et aliquem iam eminentem adlevavit etiamnunc, tamquam adhuc ibi staret, unde tuto cadunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 3:4)
Doce me non an fortitudo animal sit, sed nullum animal felix esse sine fortitudine, nisi contra fortuita convaluit et omnis casus, antequam exciperet, meditando praedomuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 27:1)
Mirari quidem non debes corrupta excipi non tantum a corona sordidiore, sed ab hac quoque turba cultiore, togis enim inter se isti, non iudiciis distant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 12:1)
tunc illum excipiunt adfectus inpotentes et instant, qui initio quidem gaudent, ut solet populus largitione nocitura frustra plenus, et quae non potest haurire, contrectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 24:5)
utrum haec aqua sit, quam ex lacu proximo excepero, an ea, quam multa nive clusero, ut rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil pertinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 3:6)
Numquam vir ille perfectus adeptusque virtutem fortunae maledixit, numquam accidentia tristis excepit, civem esse se universi et militem credens labores velut imperatos subiit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 12:3)
Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 5:5)
Officiosior meliorque, si quis illum exspectat et lucem primam excipit ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 1:2)
Mecum enim de hoc ipso loquor, quam nihil sit grave, quod leviter excipias, indignandum nihil nisi ipse indignando adstruas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 1:3)
oppono cunctis vile suppliciis caput, ferrumque et ignes pectore adverso excipe, Aegisthe:
(세네카, 아가멤논 5:11)
ut sparsa tumidum classis excepit mare, ratis videre socia non potuit ratem.
(세네카, 아가멤논 8:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION