라틴어 문장 검색

Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior, prout illa digna est peti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:5)
Non de ea philosophia loquor, quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem donavit voluptati, sed de illa, quae nullum bonum putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 35:1)
inter concordes dividebatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 40:4)
Quid potest desiderare is, cui omnia honesta contingunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 4:1)
Adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:5)
Actiones nostrae honestae sunt, non ipsa quae aguntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 12:5)
Hic quoque fallitur, exaequat enim fortuita virtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 19:2)
numquid et melior est et honestior ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 24:4)
Omnium honestarum rerum semina animi gerunt, quae admonitione excitantur, non aliter quam scintilla flatu levi adiuta ignem suum explicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 29:1)
" Si quis," inquit, " recta habet et honesta decreta, hic ex supervacuo monetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 32:1)
Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et in pravum revocat ad rectum quam bonorum virorum conversatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 40:1)
Non potest toto animo honesta conari, ne constanter quidem aut libenter, sed respiciet, sed haesitabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 5:3)
" Si honesta," inquit, " actio ex praeceptis venit, ad beatam vitam praecepta abunde sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 6:1)
" His respondebimus actiones honestas et praeceptis fieri, non tantum praeceptis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 6:3)
Honesti oblivio invasit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 33:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION