라틴어 문장 검색

Quam ob rem si mens voluntasque divina idcirco consuluit hominibus quod is est largita rationem, is solis consuluit quos bona ratione donavit, quos videmus si modo ulli sint esse perpaucos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:1)
ita non fit ex eo quod datur ut voluntas eius qui dederit appareat, nec si is qui accepit bene utitur idcirco is qui dedit amice dedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:10)
nam si stultitia consensu omnium philosophorum maius est malum quam si omnia mala et fortunae et corporis ex altera parte ponantur, sapientiam autem nemo adsequitur, in summis malis omnes sumus, quibus vos optume consultum a dis inmortalibus dicitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 80:2)
ut enim hominum membra nulla contentione mente ipsa ac voluntate moveantur, sic numine deorum omnia fingi moveri mutarique posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 93:3)
Aequius autem erat id voluntate fieri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:7)
Videre etiam licet plerosque non tam natura liberales quam quadam gloria ductos, ut benefici videantur, facere multa, quae proficisci ab ostentatione magis quam a voluntate videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:4)
in quibus enim eadem studia sunt, eaedem voluntates, in iis fit ut aeque quisque altero delectetur ac se ipso, efficiturque id, quod Pythagoras vult in amicitia, ut unus fiat ex pluribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 74:3)
Atque etiam in rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus superbiam magnopere, fastidium arrogantiamque fugiamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 117:1)
ipsi autem gerere quam personam velimus, a nostra voluntate proficiscitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 148:4)
Atque ut magnas utilitates adipiscimur conspiratione hominum atque consensu, sic nulla tam detestabilis pestis est, quae non homini ab homine nascatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:5)
quae quidem capitur beneficiis maxime, secundo autem loco voluntate benefica benivolentia movetur, etiamsi res forte non suppetit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 42:2)
Quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis voluntas, tamen altera ex area, altera ex virtute depromitur, largitioque, quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 69:5)
a quo enim expeditior et celerior remuneratio fore videtur, in eum fere est voluntas nostra propensior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:4)
sed si minus imitatione tantam ingenii praestantiam consequi possumus, voluntate certe proxime accedirnus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 2:6)
Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni, propterea et otio fruor, non illo quidem, quo debebat is, qui quondam peperisset otium civitati, nec eam solitudinem languere patior, quam mihi affert necessitas, non voluntas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION