라틴어 문장 검색

dein Cretenses auxiliares et quos Tarentinos vocabant equites, binos secum trahentes equos, ad prima signa misit et iussis equitibus subsequi super torrentem unde aquari possent rupem occupavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 321:1)
huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 370:1)
his praeparatis Diocles cum omni equitatu - et erat tum praefectus equitum - specie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, prima luce tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 405:1)
ibi una ex turmis ad portam relicta, ne excludi subsequens equitatus posset, media urbe ac per forum manu Eurylochum tenens multis occurrentibus gratulantibusque domum deduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 407:1)
Scarpheam tamen eo die consecuti sunt hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 236:2)
profectus cum quantum accelerare poterat maturasset, ad portum quem Megisten vocant praegressos consequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 250:1)
paucos dies stativa habuere, impedimenta aegrique ut consequerentur, qui passim per omnia Thraciae castella, fessi morbis ac longitudine viae, relicti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 378:1)
causaque et is ipse morae erat, dum consequeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 382:2)
Damocritus, Aetolorum dux, paucos ante dies, dum e carcere noctu effugisset, in ripa Tiberis consecutis custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 533:1)
paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenaeo fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami quos fratri regnoque fidos credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 137:1)
litteris de morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpurnium consequeretur, nuntiaretque senatum aequum censere ne sine imperio provincia esset maturare eum proficisci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 222:1)
id enim vitiis meis, non cedendi cui ius fasque est, modestia consequar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 183:1)
Claudius prope consecutus est litteras suas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 119:2)
ibi stetit classis, simul opperiens ut terrestres copiae traicerentur, simul ut onerariae ex agmine suo per altum dissipatae consequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 515:1)
quantum extendere iter posset, consequeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION