라틴어 문장 검색

Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles, alicuius fluminis sub observatione naturam, sive ut Nilus aestivo incremento tumet, sive ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudini redditur, sive ut Maeander, poetarum omnium exercitati et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 15:1)
Quare inpigri atque alacres excipiamus imperia nec deseramus hunc operis pulcherrimi cursum, cui quidquid patiemur, intextum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 10:1)
Ergo et supra humana est et par sibi in omni statu rerum, sive secundo cursu vita procedit, sive fluctuatur et it per adversa ac difficilia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 4:2)
Nemo enim est, cui felicitas sua, etiam si cursu venit, satis faciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 17:8)
Speras me dicturum non esse aliud cursum, aliud currere, nec aliud calorem, aliud calere, nec aliud lucem, aliud lucere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 7:10)
Hinc intellecta est illa beata vita secundo defluens cursu, arbitrii sui tota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 11:6)
Animalibus tantum quod gravissimum est intra cursum datum, praesens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 17:3)
signum recursus regia ut fulsit rate et clara laetum remigem monuit tuba, aurata primas prora designat vias aperitque cursus, mille quos puppes secent.
(세네카, 아가멤논 10:4)
tuque o paternis assidens frenis comes, condisce, Pylade, patris exemplo fidem, vos Graecia nunc teste veloces equi infida cursu fugite praecipiti loca.
(세네카, 아가멤논 17:11)
Equidem regna tergemini petens longinqua regis, unde ab Hesperio mari Inachiam ad urbem nobile advexi pecus, vidi duobus imminens fluviis iugum, quod Phoebus ortu semper obverso videt, ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit, Ararque dubitans, quo suos cursus agat, tacitus quietis adluit ripas vadis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:22)
Ille citato vincere cursu poterat celeres, ille rebelles fundere Parthos levibusque sequi Persida telis, certaque manu tendere nervum, qui praecipites vulnere parvo figeret hostes, pictaque Medi terga fugacis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:15)
iubebat aliquem nominari ducem et statim eius acta cursu reddebat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 18:8)
ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, apparere, cum orationis cursus audientis iudicium impediat, dicentis abscondat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 21:3)
Retro amnes fluant, sol contrario cursu orbem ducat, confugiat sacrilegus ad aras:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 2:15)
coepit enim subito quo solebat cursu orationis describere, quasi exaudiret aliquem tumultum, uastari omnia ac rapi, conburi incendiis uillas, fugas agrestium;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION