라틴어 문장 검색

pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 357:2)
senatus quo die primum est in Capitolio consultus decrevit ut eo anno duplex tributum imperaretur, simplex confestim exigeretur, ex quo stipendium praesens omnibus militibus daretur praeterquam qui milites ad Cannas fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 403:1)
ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum virtutis causa datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 623:1)
Salapiam ut venit, frumentum ex agris Metapontino atque Heracleensi - iam enim aestas exacta erat et hibernis placebat locus - conportat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 262:1)
nemo eorum relegatus in exilium est, nemini spes emerendi stipendia adempta, hostis denique est datus, cum quo dimicantes aut vitam semel aut ignominiam finirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 84:1)
suppresso impetu militum ut iis qui in Achradinae erant transfugis spatium locusque fugae datus est, Syracusani tandem liberi metu:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 452:1)
sed pleraque eorum quo debuerint reccidisse, foederumque ruptorum ipsos ab se graviores multo quam populus Romanus voluerit poenas exegisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 455:1)
Sempronium, cum ei servorum exercitus datus esset, brevi effecisse disciplina atque imperio ut nemo eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset, praesidio sociis, hostibus terrori essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 24:6)
elephantos igni e castris exactos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 86:2)
et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 273:2)
eiusdem aestatis exitu M. Marcellus ex Sicilia provincia cum ad urbem venisset, a C. Calpurnio praetore senatus ei ad aedem Bellonae datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 291:1)
T. Otacilius Crassus pontifex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in locum eius non est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 332:1)
Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miserabilior, causa durior erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 458:1)
postremo ipse a sociis Reginisque et a Velia et a Paesto debitas ex foedere exigendo, classem viginti navium, sicut ante dictum est, efficit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 540:1)
ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam emolumenti rationem exactam, milites, habet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 618:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION