라틴어 문장 검색

ipse ego librorum video delicta meorum, cum sua plus iusto carmina quisque probet, auctor opus laudat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 95)
sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor, delicti tamen est causa probanda mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 13)
farra tamen veteres iaciebant, farra metebant, primitias Cereri farra resecta dabant, usibus admoniti flammis torrenda dederunt multaque peccato damna tulere suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권330)
"saepe deos aliquis peccando fecit iniquos, et pro delictis hostia blanda fuit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권181)
Saepius instanti, sua ne delicta fateri nolle videretur, nomen terraeque suumque, quantaque maternae fuerit fiducia formae, indicat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:6)
Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa, damnatura sui non est delicta mariti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:8)
Sed enim damnare negatur hanc venerem pietas, coeuntque animalia nullo cetera delicto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:18)
sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis, ut careant numeris tempora prima suis, effice, peccati ne sim memor huius, et illo officium laudem, quo queror, ore tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 816)
nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1142)
carminaque edideram, cum te delicta notantem praeterii totiens inreprehensus eques.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1238)
tutius exilium pauloque quietius oro, ut par delicto sit mea poena suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1256)
inscia quod crimen viderunt lumina, plector, peccatumque oculos est habuisse meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 517)
mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus illud, et admonitu fit novus ipse pudor, et quaecumque adeo possunt afferre pudorem, illa tegi caeca condita nocte decet, nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo praemia peccato nulla petita mihi, stultitiamque meum crimen debere vocari, nomina si facto reddere vera velis, quae si non ita sunt, alium, quo longius absim, quaere;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 610)
vix illis proderit ipsa quies, ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne peccato facinus consiliumque meo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 423)
ipsaque delictis victa est clementia nostris, nec tamen errori vita negata meo est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 813)

SEARCH

MENU NAVIGATION