라틴어 문장 검색

dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 298:3)
devictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in monte Albano lapidibus pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 325:1)
Ancus Marcius Latinos devicit, Ostiam condidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha18)
Tarquinius Priscus Latinos superavit, circum fecit, finitimos devicit, muros et cloacas fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha19)
Servius Tullius Veientes devicit et populum in classes divisit, aedem Dianae dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha21)
Volscis devictis Veliternus ager ademptus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 335:1)
eo anno Hernici devicti:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 441:3)
Consul alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni plebe adversante, quae primo coeperat fastidire munus volgatum a civibus esse in socios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 446:1)
quid ita enim adsumi socios et nomen Latinum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 448:1)
Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 450:1)
dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 456:2)
P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque trepidationem iniecit ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 586:3)
si qua eius mali quies veniat, ut anno ante, ut semper alias, sociis opem laturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 68:3)
interim Hernici Latinique, pudore etiam, non misericordia solum moti, si nec obstitissent communibus hostibus infesto agmine urbem petentibus nec opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 77:1)
Tricipitinus populationibus arcendis sociorum agro oppositus non ultra quam in Hernicos procedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION