라틴어 문장 검색

neque enim solum id efficit, ut clariora fiant, quae dicuntur, rebus velut ex turba extractis et in conspectu iudicum positis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 272:2)
namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia similibusque non oporteret, et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro digium arbitrabantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 2:2)
nam neque prooemii neque narrationis est alius usus, quam ut iudicem huic praeparent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 5:1)
refelluntur autem raro per contumeliam iudicum, nisi forte manifesta in iis culpa erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 13:3)
rogandi etiam iudices, ut rem potius intueantur ipsam, quam iuriiurando alieno suum donent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 14:5)
At is, qui defert, agere modeste videtur, cum litis adversarium iudicem faciat, et eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iureiurando stari quam suo mavult.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 28:1)
eadem docebit, ad quae iudicis animus actione sit praeparandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 39:3)
ex natura duci, in his iudicem sibi, in illis alii credere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 64:4)
sed haec ipsa plus valent, cum se didicisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione aliaque omni fide rerum non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 72:3)
ubi iudex sit, illa nihil valere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 208:6)
nam huius quoque generis in eadem oratione reperietur exemplum itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum, qui patris ulciscendi causa matrem , variatis hominum sententiis, non solum divina sed sapientissimae deae liberatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 238:1)
aut si misericordiam commendabo iudici, nihil proderit, quod prudentissima civitas Atheniensium non eam pro adfectu sed pro numine ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 258:2)
nonnunquam contingit iudicis quoque aut adversarii aut eius, qui ex diverso agit, dictum aliquid aut factum adsumere ad eorum, quae intendimus, fidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 263:1)
nec tamen omnibus semper, quae invenerimus, argumentis onerandus est iudex, quia et taedium adferunt et fidem detrahunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 273:1)
neque enim potest iudex credere satis esse ea potentia, quae non putamus ipsi qui diximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 273:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION