라틴어 문장 검색

Plus est quam poena iniuriae succumbere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 519)
Poena allevatur, ubi relaxatur dolor.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 552)
Si quis irascitur, ab alio poenas petit, a se exigit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 687)
Stultum est alium velle ulcisci poena sua.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 716)
Tolerabilior est poena, non posse vivere quam nescire.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 749)
Unus dies poenam adfert, multi cogitant.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 777)
cuius accusatio votum est et poena felicitas?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 12:9)
Damnatis itaque oblatum quem nemo voluit requisitum, qui, puto, iam non ideo meruit poenam, quia nocens est, sed quia non requirendus inventus est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 9:2)
debito poenae nocens expungendus est, non eximendus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 15:4)
Sed et iudicatos in partes secari a creditoribus leges erant, consensu tamen publico crudelitas postea erasa est, in pudoris notam capitis poena conversa est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 9:1)
Sicut non palam ab eiusmodi hominibus poenam dimovit, ita alio modo palam dispersit, adiecta etiam accusatoribus damnatione, et quidem tetriore.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:2)
volo igitur merita recensere, an eiusmodi sint, ut illos in caelum extulerint et non potius in imum tartarum merserint, quem carcerem poenarum infernarum cum vultis adfirmatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 11:1)
quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit quod eadem et ipsi patiuntur ut fiant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:1)
Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti erroris?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 6:2)
Plane religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induunt, vidimus aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunte, et qui vivus ardebat, Herculem induerat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION