라틴어 문장 검색

atque eum puto esse, qui et verbis ad audiendum iucundis et sententiis ad probandum accommodatis uti possit in causis forensibus atque communibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 213:2)
nam et civitatum regendarum oratori gubernacula sententia sua tradidit, in quo per mihi mirum visum est, Scaevola, te hoc illi concedere, cum saepissime tibi senatus breviter impoliteque dicenti maximis sit de rebus adsensus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 214:2)
neque solum primis sententiis, quibus tantum statuebant iudices, damnarent an absolverent, sed etiam illis, quas iterum legibus ferre debebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 231:5)
et sententia cum iudicibus daretur, interrogabatur reus, quam [quasi aestimationem] commeruisse se maxime confiteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 232:2)
atque illum, cum disserendo par esse non posset - quamquam fuit Crassus in numero disertorum, sed par Galbae nullo modo - ad auctores confugisse et id, quod ipse diceret, et in P. Muci fratris sui libris et in Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 240:3)
Equidem tantum absum ab ista sententia, ut non modo non arbitrer subsidium senectutis in eorum, qui consultum veniant, multitudine esse ponendum, sed tamquam portum aliquem exspectem istam quam tu times, solitudinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 255:6)
" In qua permaneo, Catule, sententia meque, cum huc veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 24:9)
Hic Catulus adrisit et simul, 'praecisa' inquit 'mihi quidem est dubitatio, quoniam neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus, sine mea sententia tam facile promisit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 28:1)
Quid autem subtilius quam crebrae acutaeque sententiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 34:4)
Huius est in dando consilio de maximis rebus cum dignitate explicata sententia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 35:1)
aut si quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque insignibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 36:3)
aut si via ulla nisi ab hac una arte traditur aut argumentorum aut sententiarum aut denique discriptionis atque ordinis, fateamur aut hoc, quod haec ars profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse commune:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 36:4)
et post illum Thucydides omnis dicendi artificio mea sententia facile vicit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 55:6)
Minimus natu horum omnium Timaeus, quantum autem iudicare possum, longe eruditissimus et rerum copia et sententiarum varietate abundantissimus et ipsa compositione verborum non impolitus magnam eloquentiam ad scribendum attulit, sed nullum usum forensem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 58:3)
verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION