라틴어 문장 검색

quis umquam laudatus est, quod sibi ipse fuisset auxilio ?
(세네카, 행복론, Liber V 50:5)
Et quis umquam ingratus hoc noluit facere ?
(세네카, 행복론, Liber V 59:11)
itaque non possunt videri facturi aliquid, quamvis nolint, quia, quidquid desinere non possunt, perseverare voluerunt, nec umquam primi consilii deos paenitet.
(세네카, 행복론, Liber VI 105:3)
Non est beneficium iniuriae finis, nec umquam id detraxisse meritum est, quod ipse, qui detraxit, intulerat.
(세네카, 행복론, Liber VI 123:4)
Nemo in summam ne- quitiam incidit, qui umquam haesit sapientiae ;
(세네카, 행복론, Liber VII 101:2)
Cogita tecum, an, quibuscumque debuisti, gratiam rettuleris, an nullum umquam apud te perierit officium, an omnium te beneficiorum memoria comitetur.
(세네카, 행복론, Liber VII 137:1)
si quando aliqua fortuito quies contigit, velut profundum mare, in quo post ventum quoque volutatio est, fluctuantur nec umquam illis a cupiditatibus suis otium stat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 9:3)
tu non inspicere te umquam, non audire dignatus es.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 11:5)
Omnia licet, quae umquam ingenia fulserunt, in hoc unum consentiant, numquam satis hanc humanarum mentium caliginem mirabuntur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 13:1)
Livius Drusus, vir acer et vehemens, eum leges novas et mala Gracchana movisset stipatus ingenti totius Italiae coetu, exitum rerum non pervidens, quas nec agere licebat nec iam liberum erat semel incohatas relinquere, execratus inquietam a primordia vitam dicitur dixisse uni sibi ne puero quidem umquam ferias contigisse.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 28:1)
tanto aptiora portandis oneribus tarda iumenta sunt quam nobiles equi, quorum generosam pernicitatem quis umquam gravi sarcina pressit ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 112:4)
nemo unus homo uni homini tam carus umquam fuit, quam tu populo Romano, magnum longumque eius bonum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 6:5)
Facit quidem avidos nimia felicitas, nec tam temperatae cupiditates sunt umquam, ut in eo, quod contigit, desinant ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 8:4)
Praestitisti, Caesar, civitatem incruentam, et hoc, quod magno animo gloriatus es nullam te toto orbe stillam cruoris humani misisse, eo maius est mirabiliusque, quod nulli umquam citius gladius commissus est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 70:1)
Descenderit licet e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia civium Romanorum contrucidari iussit et, cum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION