라틴어 문장 검색

Inter studia versandum est et inter auctores sapientiae, ut quaesita discamus, nondum inventa quaeramus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 16:1)
Peregrinatio non facit medicum, non oratorem, nulla ars loco discitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 19:1)
non vitae sed scholae discimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 12:2)
Statim expediam, illud tamen prius scribam, quemadmodum tibi ista cupiditas discendi, qua flagrare te video, digerenda sit, ne ipsa se inpediat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 1:2)
Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius opsideremus et primi veniremus et novissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremus, non tantum paratum discentibus, sed obvium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 3:1)
" Idem," inquit, " et docenti et discenti debet esse propositum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 3:2)
Quidam veniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures oratione vel voce vel fabulis ducimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:1)
Quia iuvenes possumus discere, possumus facilem animum et adhuc tractabilem ad meliora convertere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 26:4)
Sic ista ediscamus, ut quae fuerint verba, sint opera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 34:2)
Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam velut aliquod artificium venale didicerunt, qui aliter vivunt quam vivendum esse praecipiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 35:1)
musicum, qui paria didicit, movet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 2:2)
Ad discendam avaritiam convenimus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 15:3)
dulcedinem quandam sui faciunt et animum specie subtilitatis inductum tenent ac morantur, cum tanta rerum moles vocet, cum vix tota vita sufficiat, ut hoc unum discas, vitam contemnere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 5:3)
cum quid inter sapientiam et sapere intersit didicero, sapiam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 33:5)
Possum autem superior esse, si derexero eo omne, quod disco.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 33:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION