라틴어 문장 검색

namque tutores, inter suae partis homines de iniuria decreti palam in foro contionati, manu facta virginem ex domo matris rapiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 101:2)
An deum aliquem protecturum vos rapturumque hinc putatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 303:3)
eodem et Romanos sequentes impetus rapit, Quinctium maxime et cum eo degressos modo de montibus, recentissimum ad laborem militem, quia ultimo proelio advenerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 369:1)
obsecro vos, venandi studium ac voluptas homines per nives ac pruinas in montes silvasque rapit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 61:1)
immolante rege Veientium vocem haruspicis, dicentis qui eius hostiae exta prosecuisset ei victoriam dari, exauditam in cuniculo movisse Romanos milites ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 242:2)
cum iam humanae opes egestae a Veiis essent, amoliri tum deum dona ipsosque deos, sed colentium magis quam rapientium modo, coepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 254:1)
ita expedito exercitu profectus ad Sutrium, id quod rebatur, soluta omnia rebus, ut fit, secundis invenit, nullam stationem ante moenia, patentes portas, victorem vagum praedam ex hostium tectis egerentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 31:2)
dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum manu arreptum secum in hostem rapit infer, miles, clamitans signum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 81:1)
cunctatorem ex acerrimo bellatore factum et, qui adveniens castra urbesque primo impetu rapere sit solitus, eum residem intra vallum tempus terere, quid accessurum suis decessurumve hostium viribus sperantem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 244:1)
ea ad oppugnandam Capuam rapit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 319:3)
praedae plus paene quam ex omni Samnio unquam egestum benigneque omnis militi concessa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 436:3)
Samnitium agmen praeterquam hostili , captivorum etiam repentina defectione turbatum erat, qui partim ipsi soluti vinctos solvebant, partim arma in sarcinis deligata rapiebant tumultumque proelio ipso terribiliorem intermixti agmini praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 274:1)
dissipatis inde equitibus qui cum eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 276:2)
rapere ad se ac vocare Decium devotam secum aciem furiarumque ac formidinis plena omnia ad hostes esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 410:2)
Romanos ira spes ardor certaminis avidos hostium sanguinis in proelium rapit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 595:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION