라틴어 문장 검색

Facilius enim vetus submovetur unda, cum quacunque parte fluctus urget, per adversam patet exitus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 3:2)
Nam eiusmodi receptacula nec facile novas admittunt aquas, et difficulter veteres emittunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 5:3)
Debent tamen similes velut cellae parietibus excavari, ut sint, quae protegant refugientes ardorem solis, et nihilominus facile, quam conceperint aquam, remittant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 6:1)
Nam dum supinus semper cubat, sublimiora aspectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 14:2)
siquidem propter exiguitatem corporis facile clatris subrepunt, et liberos nactae egressus fugam moliuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 9:2)
Sed tamen iracundia notae melioris apium facile delenitur assiduo interventu eorum qui curant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 3:2)
Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes, facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 1:3)
qua cum festucis illitis contigeris apium terga fontem libantium, commoratus eodem loco facilius redeuntes agnoscere poteris;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 8:4)
Pugna quidem vel unius inter se dissidentis vel duorum examinum discordantium facile compescitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 6:1)
Illi quidem incommodo, quod iuniori examini solet accidere, cum antiquarum apium relictus a nobis rex senectute defecit, et tanquam domino mortuo familia nimia licentia discordat, facile occurritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 3:1)
Est autem facilis conspectu, quoniam fere in ipso fine cerarum velut papilla uberis apparet eminentior et laxioris fistulae quam sunt reliqua foramina, quibus popularis notae pulli detinentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 4:3)
Morborum autem facilius et causae dispiciuntur, et inveniuntur medicinae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 1:3)
Nam hoc quoque refert, ne admodum hebes ferramentum (quia non facile penetret) vehementius impressum favos sedibus suis commoveat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 12:3)
dumque circa flammulam volitant,aduruntur, quod nec facile ex angusto sursum evolare,nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis circumveniantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 9:2)
Quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt,apricissimo die purgatis domiciliis opercula intus usque ad favos admovenda sunt, omni vacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae cavearum per hiemem con-calescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION