라틴어 문장 검색

scitote in eo per dies spiritum diu dissimulati furoris aperiri:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 2:1)
in hanc ergo piscinam fluvium de supercilio montis elicitum canalibusque circumactis per exteriora natatoriae latera curvatum sex fistulae prominentes leonum simulatis capitibus effundunt, quae temere ingressis veras dentium crates, meros oculorum furores, certas cervicum iubas imaginabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:3)
Audio industriae tuae votisque communibus uberiore proventu, quam minabatur sterilis annus, respondere vindemiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 1:1)
quocirca desine in posterum nostra declinare iudicia, quae nihil mordax nihil quoque minantur increpatorium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 5:1)
peregrina det supellex Ctesiphontis ac Niphatis iuga texta beluasque rapidas vacante panno, acuit quibus furorem bene ficta plaga cocco iaculoque ceu forante cruor incruentus exit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:11)
"funesta minatur, agnosco monitus et Protea vera locutum, ecce novam Priamo facibus de puppe levatis fert Bellona nurum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권15)
"insidiasque et bella parant tumideque minantur."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권69)
mox igne genas et sanguine torquens nec socios nec castra videt, sed caecus et absens nunc superum magnos deprendit in aethere coetus, nunc sagas adfatur aves, nunc dura sororum licia, turiferas modo consulit anxius aras flammarumque apicem rapit et caligine sacra pascitur, exsiliunt crines rigidisque laborat vitta comis, nec colla loco nec in ordine gressus, tandem fessa tremens longis mugitibus ora solvit, et oppositum vox eluctata furorem est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권208)
Hic nutante gradu stetit amissisque furoris viribus ante ipsas tremefactus conruit aras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권220)
huius in umbra alternam renovare piae trieterida matres consuerant scissumque pecus terraque revulsas ferre trabes gratosque deo praestare furores, lex procul ire mares:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권244)
"ferus ille minari desuper incumbens verbisque urgere pudorem, nec nisi iussus abi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권60)
discit et e vultu, quantum tu mitior armis, qui nee in externos facilis saevire furores das Cattis Dacisque iidem, te signa ferente et minor in leges gener et Cato Caesaris iret.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.11)
latus ense quieto securum, magnus quanto mucrone minatur noctibus hibernis et sidera terret Orion.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.19)
at sonipes habitus animosque imitatus equestres aerius attollit vultus cursumque minatur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.20)
ducat nubila Iuppiter per orbem et latis pluvias minetur agris, dum nostri Iovis hi ferantur imbres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres9)

SEARCH

MENU NAVIGATION