라틴어 문장 검색

Tu triplicis mediam naturae cuncta mouentem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 13:1)
Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum an aliquod huius modi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae ueritatem cassa cogitationis imago decipiat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:1)
Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:6)
Quod si natura quidem inest sed est ratione diuersum, cum de rerum principe loquamur deo, fingat qui potest quis haec diuersa coniunxerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:16)
quare quod a summo bono diuersum est sui natura, id summum bonum non est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:18)
Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:20)
Sed natura quidem unus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:11)
haec est enim partium natura ut unum corpus diuersa componant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:7)
Contraque etiam quae natura bona non sunt tamen si esse uideantur quasi uere bona sint appetuntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:17)
— Si animalia, inquam, considerem, quae habent aliquam uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:2)
— Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:5)
Sed dat cuique natura quod conuenit, et ne, dum manere possunt, intereant elaborat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:7)
Iam uero quanta est naturae diligentia ut cuncta semine multiplicato propagentur!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:10)
Nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae uoluntatibus, uerum ex naturae principiis uenit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:19)
Coniuncta uero naturarum ipsa diuersitas inuicem discors dissociaret atque diuelleret nisi unus esset qui quod nexuit contineret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION