라틴어 문장 검색

Anno incarnationis dominicae CLXVII, Eleuther Romae praesul factus XV annos ecclesiam gloriosissime rexit, cui litteras rex Brittaniae Lucius mittens, ut Christianus efficeretur, petiit et inpetrauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV.6)
Nondum caeruleas pinus contempserat undas, Effusum ventis praebueratque sinum, Nec vagus ignotis repetens conpendia terris Presserat externa navita merce ratem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 318)
Non ego, si fugit nostrae conuiuia mensae ignotum cupiens uana puella torum, sollicitus repetam tota suspiria nocte.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 637)
res est praeterea et immensi operis, ut quae supra septingentesimum annum repetatur, et quae ab exiguis profecta initiis eo creverit ut iam magnitudine laboret sua;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 6:1)
ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curae quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 7:1)
facile impetratum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 120:4)
multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 158:1)
utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 227:2)
tantisper Romani et res repetiverant priores et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 228:3)
res repetitum se venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 229:5)
ad haec Tullus nuntiate, inquit, regi vestro regem Romanum deos facere testes uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 230:1)
iniurias et non redditas res ex foedere quae repetitae sint et ego regem nostrum Cluilium causam huiusce esse belli audisse videor nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 238:1)
utrimque iniuriae factae ac res nequiquam erant repetitae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 318:1)
vulgo iam homines eum statum rerum qui sub Numa rege fuerat requirentes, unam opem aegris corporibus relictam, si pax veniaque ab dis impetrata esset, credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 331:1)
igitur Latini, cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat, sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 336:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION