라틴어 문장 검색

inde modico relicto praesidio ne quis in dissipatos ex arce aut Capitolio impetus fieret, dilapsi ad praedam vacuis occursu hominum viis pars in proxima quaeque tectorum agmine ruunt, pars ultima, velut ea demum intacta et referta praeda, petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 452:1)
Galli quoque per aliquot dies in tecta modo urbis nequiquam bello gesto cum inter incendia ac ruinas captae urbis nihil superesse praeter armatos hostes viderent nec quicquam tot cladibus territos nec flexuros ad deditionem animos ni vis adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem statuunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 466:1)
medio fere clivo restitere, atque inde ex loco superiore, qui prope sua sponte in hostem inferebat impetu facto, strage ea ac ruina fudere Gallos ut nunquam postea nec pars nec universi temptaverint tale pugnae genus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 468:1)
vix temperavere animis quin extemplo impetum facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 487:1)
fusis hostibus caesisque cum castra impetu cepisset dictator, praedam militi dedit, quo minus speratam minime largitore duce, eo militi gratiorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 24:1)
exercitum eorum ad Bolas oppressit, nec castra modo sed urbem etiam adgressus impetu primo cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 26:2)
adorti primo clamore atque impetu cepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 45:3)
deinde, postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia exercitus completisque fossis scalae admotae, et clamore primo impetuque oppidum capitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 106:1)
ne procurri quidem ab acie velim, sed obnixos vos stabili gradu impetum hostium excipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 129:3)
clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae impetu ferox gladios et conlatum pedem et voltum hostis ardore animi micantem ferre non potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 134:1)
iam omisso bello quod simulatum sit, in se impetum fieri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 161:1)
cunctatorem ex acerrimo bellatore factum et, qui adveniens castra urbesque primo impetu rapere sit solitus, eum residem intra vallum tempus terere, quid accessurum suis decessurumve hostium viribus sperantem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 244:1)
his sermonibus tota in se averterat castra, et cum omnibus locis posceretur pugna, sustinere inquit, M. Furi, non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos cunctando auximus, iam minime toleranda superbia insultat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 247:1)
instant Volsci recentes qui e castris impetum fecerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 255:1)
sensit ergo eventus virtutis enixae opem, et Volsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in veram fugam effusi, magna pars et in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris, quae capta eodem impetu sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 262:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION