라틴어 문장 검색

Impunita tu credis esse, quae invisa sunt, aut ullum supplicium gravius existimas publico odio ?
(세네카, 행복론, Liber III 74:8)
petito tempore, quod ille dederat sperans fore proditorem parentis invisi, (et bene meruisse se de iuvene credebat, cuius exilium pro gravissimo crimine inter alia Manlio obiciebat), nanctus adulescens secretum stringit occultatum sinu ferrum et :
(세네카, 행복론, Liber III 169:10)
Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si, cum eadem omnia sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum ;
(세네카, 행복론, Liber IV 169:1)
Omnium tamen istorum tam nota sunt vota quam impunita.
(세네카, 행복론, Liber VI 194:2)
Inique publico crimini irasceris, stulte tuo ;
(세네카, 행복론, Liber VII 138:7)
Esse autem aliquos scio, qui clementia pessimum quemque putent sustineri, quoniam nisi post crimen supervacua est et sola haec virtus inter innocentes cessat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 12:1)
Multo minus audebant liberi nefas ultimum admittere, quam diu sine lege crimen fuit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 135:3)
non convivia securi ineunt, in quibus lingua sollicite etiam ebriis custodienda est, non spectacula, ex quibus materia criminis ac periculi quaeritur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 148:5)
Illa rationis expertia et a nobis immanitatis crimine damnata abstinent suis, et tuta est etiam inter feras similitudo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 150:1)
sed quia nec ultionem sequitur (non enim laesa est) nec peccato alicui irascitur (nullum enim antecessit crimen), extra finitionem nostram cadit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 15:1)
aliquem invidia criminis manifeste laborantem iubebit incolumem esse, quia deceptus est, quia per vinum lapsus ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 31:5)
Quisquis nihil reatus impunitum relinquit, delinquit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:8)
Bonus princeps ita crimen insequitur, ut quem punit, hominem reminiscatur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:16)
Cuiuscumque sit, quia non potuit dare, crimen putat auferre.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:21)
Nisi te, Marcia, scirem tam longe ab infirmitate muliebris animi quam a ceteris vitiis recessisse et mores tuos velut aliquod antiquum exemplar aspici, non auderem obviam ire dolori tuo, cui viri quoque libenter haerent et incubant, nec spem concepissem tam iniquo tempore, tam inimico iudice, tam invidioso crimine posse me efficere, ut fortunam tuam absolveres.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION