라틴어 문장 검색

Illud non veniet in dubium, quin se exemerit turbae et altius steterit quisquis despexit laeessentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 154:1)
propter hanc uxorum maritorumque noctes strepunt litibus et tribunalia magistratuum premit turba, reges saeviunt rapiuntque et civitates longo saeculorum labore constructas evertunt, ut aurum argen- tumque in cinere urbium scrutentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 192:4)
Quid flagella media cena petis, quod servi loquuntur, quod non eodem loco turba contionis est, silentium soli- tudinis ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 202:6)
Nunc iste se aliquem putat, quod custodit litigatorum turba limen obsessum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 214:1)
pendemus enim toti ex alienis iudiciis et id optimum nobis videtur, quod petitores laudatoresque multos habet, non id quod laudandum petendumque est, nec viam bonam ac malam per se aestimamus, sed turba vestigiorum, in quibus nulla sunt redeuntium.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 5:1)
" Tarentum petatur laudatusque portus et hiberna caeli mitioris et regio vel antiquae satis opulenta turbae.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:6)
Si praevalebit fortuna et praecidet agendi facultatem, non statim aversus inermisque fugiat latebras quaerens, quasi ullus locus sit, quo non possit fortuna persequi, sed parcius se inferat officiis et cum dilectu inveniat aliquid, in quo utilis civitati sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 46:1)
utraque enim turba opus erat, ut Cato posset intellegi :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 69:2)
Onerat discentem turba, non instruit, multoque satius est paucis te auctoribus tradere, quam errare per multos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 85:3)
Eodem modo unumquemque ex his, qui ad augendam turbam exeunt, inanes et leves causae per urbem circumducunt;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 115:1)
Cum cogitaveris, quam sit rara simplicitas et quam ignota innocentia et vix umquam, nisi eum expedit, fides, et occurrit tot scelerum felicium turba et libidinis lucra damnaque pariter invisa et ambitio usque eo iam se suis non continens terminis, ut per turpitudinem splendeat :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 133:3)
argumentum pessimi turba est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 8:5)
quid enim prohibet nos beatam vitam dicere liberum animum et erectum et interritum ac stabilem, extra metum, extra cupiditatem positum, cui unum bonum sit honestas, unum malum turpitudo, cetera vilis turba rerum nec de- trahens quicquam beatae vitae nec adiciens, sine auctu ac detrimento summi boni veniens ac recedens ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 20:2)
adeo quicquid insolitum est etiam in turba notabile est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 9:8)
In eo qui inermis ad tyrannum uenit non uirtus minor est, sed periculum maius.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.37)

SEARCH

MENU NAVIGATION