라틴어 문장 검색

nec tibi turpe puta (quamvis sit turpe, placebit), ingenua speculum sustinuisse manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 5:1)
nam, si dicere contraria turpe advocato videretur, certe turpius habendum, facere quod noceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 30:2)
si turpis consuetudo cum servo, turpis domino cum ancilla;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 254:5)
turpe caput magnum, ut "turpes pascit sub gurgite phocas". plurima cervix longa, ut "cum se nux plurima silvis induet in florem".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 521)
Sed omnium una regula est, quam tibi cupio esse notissimam, aut illud, quod utile videtur, turpe ne sit aut, si turpe est, ne videatur esse utile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:2)
non quod Troianis victos esse turpe non fuerit, sed quod Graecis turpius vicisse per dolos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1963)
armenta et turpes phocas magnas, ut "cui turpe caput". phocae sunt boves marini.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3941)
de eius deliberatione et consultatione quaerimus, qui celaturus Rhodios non sit, si id turpe iudicet, sed dubitet, an turpe non sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 62:5)
quam enim turpis est adsentatio, cum vivere ipsum turpe sit nobis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 28 4:3)
ego autem hoc etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur, quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob eam causam tamen illud dici esse honestum, quia laudetur a multis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent id homines, vel si obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:2)
UndeMartialis Cocus dixit, Nullum credo decus laudari a turpibus, Herme, Sed nec laudari ob turpia credo decus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:22)
nam turpe ferire sedentem Est michi, sitque tibi turpe sedendo mori.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:79)
Saepe enim tempore fit, ut, quod turpe plerumque haberi soleat, inveniatur non esse turpe;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:1)
Siquis erit, qui turpe putet servire puellae, Illo convincar iudice turpis ego!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 171)
Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum turpius.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION