라틴어 문장 검색

opus erit tamen praefatione, qua et ratio reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod non statim diluemus timere videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 17:3)
anteactae vitae crimina plerumque prima purganda sunt, ut id, de quo laturus est sententiam iudex, audire propitius incipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 18:1)
In totum autem congregatio criminum accusantem adiuvat, separatio defendentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 37:2)
solebam id, quod fieri et argumentis dixi, tota facere materia, ut propositis extra quae nihil esset omnibus, deinde ceteris remotis, solum id superesset quod credi volebam, ut praevaricationum criminibus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 37:3)
tu vero causa damnationis fuisti, multos offenderas, inimicitias domui contraxeras.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 59:4)
sed ne in alterum quidem transferendi criminis una forma est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 80:2)
In quibus similis atque in ἀντικατηγορίαͺ personarum, causarum, ceterorum comparatio est, ut Cicero pro Vareno in familiam Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris in matrem avertens crimen facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 81:2)
ut Cicero singula pro Vareno comparat in primo crimine;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 93:5)
etenim in posteriore crimine persona alieni cum persona matris temere compararetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 93:6)
Et sive invicem accusant, sive crimen reus citra accusationem in adversarium vertit (ut Roscius in accusatores suos, quamvis reos non fecisset), sive in ipsos, quos sua manu periisse dicemus, factum deflectitur, lion aliter quam in iis quae mutuam accusationem habent utriusque partis argumenta inter se comparantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 93:9)
accusatoris autem est efficere ut, si quid obiecerit non solum turpe sit, sed etiam crimini, de quo est iudicium, quam maxime conveniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 99:1)
facile respondetur vel quod omnia scelera in malos cadant ideoque saepe deprehensa sint, vel quod indignum sit crimina ipsa atrocitate defendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 102:3)
nam hoc magis generale est rectiorque divisio, an ullum crimen , an hoc.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 109:3)
nam ut haec in qualitate crimen elevant, ita in coniectura premunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 110:3)
de causis frequenter quaeri nihil attinet, ut in adulteriis, ut in furtis, quia illas per se ipsa crimina secum habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 111:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION