라틴어 문장 검색

inde Rhodam ventum et praesidium Hispanorum quod in castello erat vi deiectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 110:2)
eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius erat, venerunt querentes castella sua oppugnari nec spem ullam esse resistendi, nisi praesidium Romanus misisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 135:1)
nec iam egredi extra munimenta castellorum audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 154:3)
ad hunc vanum et sine auctore ullo rumorem Bergistanorum civitatis septem castella defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 193:1)
cum incerta bellum an pax cum Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni saepe munimenta eorum, velut communi pacto commercio, privatis indutiis ingredientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 222:1)
ne quod oppidum neu quod castellum in suo alienove agro conderet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 430:1)
Ligures multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa rerum decernere, et abundantes militum numero passim multas manus per extrema finium ad praedandum mittebant, et, cum coacta vis magna pecorum praedaeque esset, paratum erat praesidium, per quod in castella eorum vicosque ageretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 29:1)
Boi ut egressum suis finibus hostem sensere, sequebantur silenti agmine, locum insidiis quaerentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 35:1)
idem et Galli fecerunt, postquam apertas esse insidias et recto ac iusto proelio, ubi vera vinceret virtus, dimicandum viderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 38:1)
ex agro Pisano in Ligures profectus castella vicosque eorum igni ferroque pervastavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 240:2)
et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae nam et C. Flaminius oppidum Licabrum munitum opulentumque vineis expugnavit et nobilem regulum Conribilonem vivum cepit, et M. Fulvius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Vesceliam Helonemque, et castella multa expugnavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 247:1)
procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 328:1)
ab altero consule ager Ligurum late est vastatus castellaque aliquot capta, unde non praeda modo omnis generis cum captivis parta, sed recepti quoque aliquot cives sociique, qui in hostium potestate fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 477:1)
Achaeorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci custodiae causa loci communiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 603:2)
Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 604:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION