라틴어 문장 검색

sed tradita forma est humanis quae nota animis daret intellectum, 1 ut per corpoream speciem plasmasse feratur corporis effigiem.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3284)
"frontis pudorem, cordis innocentiam, pacis quietem, castitatem corporis, Dei timorem, regulam scientiae, ieiuniorum parcitatem sobriam, spem non iacentem, semper et largam manum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1133)
"Iam iam efficaci do manus scientiae, supplex et oro regna per Proserpinae, per et Dianae non movenda numina, per atque libros carminum valentium refixa caelo devocare sidera, Canidia:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 171)
nec moribus modo perfectus (nam id mea quidem opinione, quanquam sunt qui dissentiant, satis non est) sed etiam scientia et omni facultate dicendi, qualis fortasse nemo adhuc fuerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 19:2)
nihil est peius iis, qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 37:3)
quidam litteris instituendos, qui minores septem annis essent, non putaverunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 44:1)
nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo verus ille profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 57:2)
quod adeo verum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare vires suas et ad intellectum audientis descendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 94:1)
nam maiora intellectu velut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 95:2)
haec igitur professio, cum brevissime in duas partes dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 120:2)
ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 124:1)
nomina declinare et verba in primis pueri sciant, neque enim aliter pervenire ad intellectum sequentium possunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 140:1)
litterarii paene ista sunt ludi et trivialis scientiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 145:2)
verba nunc generaliter accipi volo, nam duplex intellectus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 150:2)
translata, cum alium natura intellectum alium loco praebent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 219:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION