라틴어 문장 검색

Facilem me indulgentemque praebebo rebus, ad quas tenetis et quas aut necessarias vitae aut utiles aut iucundas putas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 1:5)
Curam nobis nostri natura mandavit, sed huic ubi nimium indulseris, vitium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 3:5)
Ex hoc tempore tam angusto et rapido et nos auferente quid iuvat maiorem partem mittere in vanum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 32:6)
illa ebrietas iuvat, quae in vacuum venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 6:6)
Causa autem est ita vivendi quibusdam, non quia aliquid existiment noctem ipsam habere iucundius, sed quia nihil iuvat solitum, et gravis malae conscientiae lux est, et omnia concupiscenti aut contemnenti, prout magno aut parvo empta sunt, fastidio est lumen gratuitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 14:1)
Quid iuvat aetati non semper voluptates recepturae interim, dum potest, dum poscit, ingerere frugalitatem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 10:7)
cladibus nostris daret vel Troia lacrimas, odia si durant tua placetque mitti Doricum exitio genus, quid hos simul perire nobiscum iuvat, quibus perimas?
(세네카, 아가멤논 10:48)
'superasse cuncta, pelagus atque ignes iuvat, vicisse caelum Palladem fulmen mare.
(세네카, 아가멤논 10:56)
Lacrimas lacrimis miscere iuvat:
(세네카, 아가멤논 12:3)
magis exurunt quos secretae lacerant curae, iuvat in medium deflere suos;
(세네카, 아가멤논 12:4)
sive te iugulo iuvat mersisse ferrum, praebeo iugulum tibi;
(세네카, 아가멤논 17:43)
Phoebus adest cantuque iuvat gaudetque futuris, et laetus nune plectra movet, nune pensa ministrat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:25)
nemo plus ingenio suo imperauit, nemo plus indulsit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 13:4)
habui patrem sanae mentis, nec tam seuerum ut crudelis esset, nec tam indulgentem ut incautus.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 2:3)
nonnumquam iuuat cum fortuna sua concurrere et illam fatigare.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 9:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION